Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. Februar 1605] Verum cum et in ejus promotione dubium moveretur (privilegia quippe universitatis Rhemensis in Gallia, in qua is promotus dicebatur, non acceptari in Gallia, quidam ex nostris referebant) et praeterea alii retulerant, eum Franfurdo expulsum vel potius clam aufugisse, ne in judicis manus deveniret ob quaedam malefacta, quin immo cum tam indigna hic Viennae egerit nostrum fore in posterum dedecus, si talem receperimus, communi voto statutum est, ut haec ei significarentur et si vellet in album proborum virorum recipi, ut testimonia authentica procuraret, tum de illius universitatis receptione tum a Francofordiensi senatu suae innocentiae. Interim tamen se a medicina facienda abstineat. Hoc autem per me factum est. Is vero sequenti die ad me rediens 10 talleros obtulit, ut per mensem solum eum practicari permitteremus, se postmodum hinc discedere velle et in Italiam conferre, verum eum cum sua pecunia dimisi et serio ne practicaretur interdixi, alias nos eum pro merito tractaturos.
In eadem congregatione ad facultatis consilia receptus fuit Joannes Adamus doctor, qui jam praecedentibus diebus repetitionem absolverat. Solvit pro admissione ad facultatem 6 sol.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1332, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1332/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success