Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[15. August 1565] 15. Augusti. Convenerunt d. doctores, ut examinarent illum Matheum Lichtenstöger, sed is non comparuit. Informationi itaque, quae ex decreto die praecedentis senatui danda erat, voluerunt domini etiam adjici istud de tanto facultatis et doctorum, qui illius chirurgi solius gratia convenerant, contemptu. Data est informatio Viennensibus post quatuor dies, cujus copia est apud acta.
Notandum182 ipso Barptolomei festo duo senatores a senatu missi venerunt ad decanum, excusantes Matheum chirurgum, quem dicebant, non contemptu aliquo se absentasse, sed quod tantum pecuniae, quantum numerandum esset pro examine, se non posse corradere putasset.
Indicabant eidem, senatus Viennensis in facultatem nostram voluntatem183 esse eximiam plane et benevolentem curaque impostorem circumforaneum jussu et decreto senatus carceribus adjudicatum.
Constitutum praeterea esse firmiter, ne ullus in hanc civitatem ad exercenda artis medicae qualiacunque opera admitteretur, nisi qui judicio doctorum nostrae facultatis approbatus esset. Petebant itaque, ut remissa offensa in gratiam senatus praedictum Matheum examinare vellemus. Ista per scriptum d. doctoribus ubi indicata essent, voluerunt institui rursum in senatus gratiam congregationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.135, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.135/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success