useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.136
Signature: 1.4.136
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. August 1565
Sitzung vom 27. August 1565  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [27. August 1565] 27. Augusti cum doctores facultatis convenissent, ut istum supradictum Matheum examinarent, intellexerunt, circumforaneum illum impostorem, de quo superius facta est mentio, non solum non esse incarceratum aut ablegatum, verum etiam majorem habere vulgi concursum quam unquam ante. Tunc enim etiam scripto publice evulgaverat, quantum in hac parte praestare posset. [fol. 57r]

    Cum autem omnia ista contra nostra privilegia et immunitates fieri viderent d. doctores et senatum etiam monitum et qui ista amplius ferenda non esse nunciaverat decano, ad ista in contumeliam nostrae facultatis connivere, noluerunt in illorum, qui tam aperte facultati illuderent gratiam chirurgum illum examinare. Imo concluserunt unanimi consensu, quod posthac nec in hujusmodi examinibus nec alias in visitationibus hospitalium, cura pauperum et aliis, quae ingruere solent ulla in re velint gratificari Viennensibus. Illis liberum esse, ad hujusmodi officia vocare hujusmodi impostores. Doctores ea privilegia, quae nullus defendat nihil curare.

    Haec etiam per informationem decreto facultatis, quae etiam per omnes postea approbata fuit, senatui indicata fuerunt.

    Exposui in ista congregatione 1 sol. 8 num. Pro describendis duabus informationibus, de quibus superius facta est mentio, quartale daleri, sunt 17 cruc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.