Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. Juli 1567] 18. Julii decretum fuit, ut per dominum decanum admoneretur D. Johannes Sambucus Tirnaviensis, quia medicinam more reliquorum faciebat per urbem, ut sui doctoratus insignia monstraret et quo ad reliqua collegio medico sese conjungeret. Vocatus per pedellum215 comparuit et responsum illius placuit facultati, cum se per nuptias propediem celebrandas excusaret.
Quibus confectis, cum ille nec dum pollicitis staret, denuo fuit admonitus.
Respondit scripto quod facultati non satis fecit [fol. 67v] quapropter res delata est ad magnificum dominum rectorem et consistorium prout extat litera 0.
Quid in ea causa praeterea actum sit, sequens annotabit decanus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.173, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.173/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success