useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.175
Signature: 1.4.175
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. August 1567
Sitzung vom 4. August 1567  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [4. August 1567]Facultati Medicorum220 zue zustellen mit Bevelch, das sy der Regierung ieren Bericht in diser sachen übergeben wollenn.

    In simili dennen vonn Wienn, gleichfals den Visitatorn und Examinatorn der neuen Appotegger-Ordnung Abschrift von disenn supplicieren zu ubergeben unnd auffzulegen, das sie iere verere Bericht der Regierung zuekhumen lassen. Actum den 4. Augusti anni 67.221

    Quod quidem decretum D. Ladislaus tanquam decanus facultati obtulit.

    Cum autem ipse dominus decanus tanquam visitator doctores autem D. Michael Spitaller et D. Casparus Pyrchpachius tanquam examinatores, utpote quibus in specie rursum informationem dare, illo eodem decreto in simili injunctum erat, huic facultatis consultationi interesse non possent. Illis discedentibus ego Barptolemaeus Reisacher in hoc negotio vicedecanus eligor et substituor, cui etiam illa informatio facienda injungitur. Cum autem istas informationes ab utraque parte datas supplicationem denique praedicti Jacobi Factoris una cum aliis quibusdam schedis huic fasciculo inclusis facultas perlegeret ac examinaret totius hujus controversiae cardinem in iis versari articulis cognovit. Primo saepius memoratum illum Jacobum Factor [fol. 68v] neque latinae nec germanicae linguae gnarum esse.

    Secundo ipsius facultates non esse tantas, ut officinam perfectam erigere vel erectam sustentare possit.

    Tertio officinam illam non esse antiquam et visitatam sed novam et praeter usum ac consuetudinem erectam, saepius denique venditam, emptam aliisque contractibus seu conventionibus in rebus medicinalibus non parum suspectis ac periculosis mutatam.

    Quarto disputatum erat de numero officinarum,222 cum instructio apothecariorum caes. saltem decem ejusmodi officinas civiles permittat, desintque adhuc duae, an illa pro numero denario complendo sit admittenda.

    Re igitur deliberata et consultata placuit facultati ad hos articulos quam brevissime respondendum esse:

    Facultati nimirum de linguarum latinae et germanicae peritia, de opum affluentia, de possibilitate erigendi et sustentandi officinam et an nova vel antiqua, visitata vel invisitata vel quibus conventionibus ac tractatibus mutata sit illa officina,223 non constare.

    An autem illa vel altera numerum denarium explere debeat, hoc esse penes voluntatem et beneplacitum caes. majestatis celsique adeo regiminis, neque facultatem medicam hac in re caes. majestati vel celso regimini aliquid praescribere volle vel posse.

    Illam igitur informationem cum ob adversam valetudinem diutius distulissem, adeo quod domini visitatores et examinatores et senatus Viennensis suam informationem secundam et ultimam prius celso regimini praesentassent. Datum est ad illorum informationem illud decretum: [fol. 69r]224

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    220 Handwechsel.
    221 Handwechsel, vorige Hand.
    222 Nicht lesbare Notiz am linken Seitenrand in späterer Schrift.
    223 Das nachfolgende Wort wurde gestrichen.
    224 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.