Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[4. September 1567] Quarta Septembris venerandus senex Philippus doctor, caes. maj. consiliarius et de universitate nostra optime meritus fatis concessit.
Supplex praeterea petiit Georgius Müller chirurgus renovationem literarum testimonialium sui examinis habiti sub decanatu D. D. Thomae Haustain archiducis Caroli medici. Priores enim illi furto sublatae fuerant. Petitio aequa est habita et alias literas illi conscribendas esse decretum est, litera H.
Quia dies ss. Cosmae et Damiani in diem profestum sabathi inciderat, communi voto doctorum solemnitas celebrata est die Jovis 25. nimirum Septembris die, orationemque habuit publice more consueto ad S. Stephanum Nicolaus Tinczimannus Silesius artium liberalium baccalaureus.
Convivium lautissimum et opiparum exhibuit D. D. Acholzius.
Ultimo loco negligendum non fuit, quod in archiducali collegio, cum officium suum resignaret die electionis rectoris dictus decanus, domini doctores ad memoriam revocaverunt, quod antea saepius216 protestati fuerant217 in electionibus et jam ad acta referendum censuerant218, electionem decani non successione sed ex suffragiorum pluralitate sicut ex statutis observatum fuit, fieri debere.
Electus itaque fuit communi suffragio D. D. Ludovicus Marchpegius. [fol. 68r]219
Vicedecanatus D. Barptolemaei Reisacheri.
In controversia illa, quam visitatores et examinatores, apotecariorum cum pharmacopola quodam Jacobi Factor nomine, ratione cujusdam officinae in se translatae ac emptae, rursum denique erigendae et in numerum officinarum civilium referendae habuerunt, datum est a celso regimine facultati medicorum, visitatoribus denique ac examinatoribus ipsis decretum, responsionique seu informationi praedicti Jacobi Factoris super informationem dominorum visitatorum, quam contra ipsius supplicationem pro illa officina erigenda dederant replicatae in scriptum una cum fasculo actorum illorum tale:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.174, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.174/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success