Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[24. November 1567] XXIV. die Novembris. Acta decanatus D. Ladislai praesente in pleniori congregatione relecta et emendata fuerant.
Et quia quaedam inconvenientia actis suis inseruit, censuit facultas, ea solum, quae ad facultatem proprie spectant, esse conscribenda, reliqua vero, quae vel privatam alicujus personae sententiam, vel officium visitatoris officinarum (cui ipse non solum tunc sed et antea praefuit) concernunt, esse omittenda et expungenda. Hujus sentientiae, cum omnes doctores, qui dum frequentes aderant, esse intellexisset, ipse quoque facile acquievit, actaque sua correcta domum rescribenda detulit, ut eadem munde descripta cum prioribus correctis in facultate conferri possint.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.181, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.181/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success