useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.182
Signature: 1.4.182
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. November 1567
Sitzung vom 28. November 1567  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [28. November 1567] XXVIII. die Novembris M. Christophorus Widman secundam in arte medica disputationem peregit praeside clarriss. Dno D. Andrea Dadio. Quaestio erat: Utrum non solum in calidis morbis sed etiam in frigidis phlebotomia uti liceat. [fol. 71r]

    Eodem die aecepi decretum regiminis et magnifici domini rectoris, quo serio injungebatur mihi, ut adjunctis duobus de facultate doctoribus, domum, quae vocatur Freisingerhoff visitaremus et de morbi genere deque numero aegrotorum nostram informationem rectori daremus. Decretum hoc eodem die singulis doctoribus de facultate transmisi, qui majori ex parte consulebant, ut adjuncto D. D. Casparo et D. D. Aicholzio, qui dum quoque aliquos in ea domo aegros curabant et D. Neumanno magistro sanitatis negotium hoc injunctum expediremus, quod sequenti die diligenter praestitimus.

    Visitatione hac peracta statim magnifico rectori nostram informationem dedimus, nos ex diligenti inquisitione et relatione medicorum et incolarum deprehendisse, quindecim aut sedecim personas brevi tempore eodem morbo fuisse correptos et quidem febre putrida ac continua cum malignitate, plurimos evasisse, perpaucos adhuc decumbere. Signa pestis in iis, qui adhuc decumbunt non apparere. De iis vero, quos antea in ea domo aegros curabant d. d. Casparus et Aicholzius suam propriam informationem conscripserunt, quam inclusam nostrae magnifico rectori tradidi.

    Eodem die D. Ladislaus Stuff acta decanatus sui mihi remisit, adjuncto scripto, in quo expressis verbis ea censurae ac emendationi d. d. submittit. Verba ipsius scripta (prout patet ex autographo N°5 signato) haec sunt:

    Spectabilis domine decane! Remitto acta mei decanatus, ut dni doctores corrigant, prout illis placebit [fol. 71v] et mihi remittant et statim inter acta facultatis referam vel si placet inscribant ipsi et ego manum meam subjiciam etc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.