useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.195
Signature: 1.4.195
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Jänner 1568
Sitzung vom 16. Jänner 1568  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [16. Jänner 1568] XVI. die Januarii scriptum D. Ladislai Stuff ad me 21. die Decembris anno 67 missum dominis doctoribus, qui frequentes aderant relegendum ac deliberandum proposui. Ipsi relecto scripto omnes unanimi consensu tale decretum formandum et inter acta facultatis referendum esse volerunt: [fol. 75r]

    Quandoquidem D. Ladislaus acta decanatus sui prius in plena congregatione facultatis revisa et emendata in contumeliam totius facultatis discerpta sordidis usibus (ut ipsius verba habent) dedicavit, decernit decanus et facultas, posteriora acta denuo revisa ipso amplius non adhibito ad evitandas contentiones et rixas ex officio esse inscribenda. Ea enim, quae saepius in facultate decreta fuerant, censuit facultas non esse immutanda. Quod autem ita contumeliose ab ipso facultas tractata fuerit, de eo facultas alia occasione deliberatura est.

    Actum in plena congregatione 16. Januarii anno LXVIII.

    In eadem congregatione clariss. vir D. D. Casparus Pirchpachius scripto ad me misso resignavit facultati officium examinatoris pharmacopolarum. Resignatio haec propter justas causas ab ipso in suo scripto adductas accepta est et substitutus est in suum locum ordine servato D. D. Barptolomaeus Reisacher.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.