Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. Jänner 1568] XXVI. die Januarii convenerunt domini doctores ad audiendam240 petitionem candidati Diomedis Cornarii, qui pro dignitate doctorali consequenda examinari petiit. Dni doctores audita petitione candidati et deliberatione habita eundem dno cancellario universitatis pro aperienda cancellaria praesentandum ac commendandum esse benigne consenserunt. [fol. 75v]
In eadem congregatione dnis de facultate exhibui scriptum D. Ladislai praecedenti die ad me missum, in quo petiit acta posteriora sibi remitti, quo ea in actorum librum referre possit. Facultas, ut denuo omnem occasionem rixandi evitaret, decrevit minime scripto respondendum sed potius oretenus per pedellum ipsi nunciandum esse, ut ad facultatis congregationes veniat et si quae habeat agenda apud facultatem oretenus proponat, id quod a me factum et injunctum pedello est. Deliberatum quoque tunc est de responso ipsi dando ubi advenerit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.196, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.196/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success