Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Februar 1568] Conscripta statim haec formula exclusionis:
Omnem hactenus movit lapidem decanus et facultas medica, ut benevole pertinatiam D. Ladislai Stuff corrigeret et orando, monendo, mandando omnia fecit eaque fraterne studuit, facere, quae et ad facultatis honorem ac quietem et ipsius Ladislai aestimationem bonam pro [fol. 79v] veritate ac conscientia bona invenire potuit, dixitque quod ipso causam praebente decretum sit, in facultate nullius decanatus acta inscribenda esse, nisi inspecta prius censuerit ea facultas, quodque ipse, ut manus ejus apud nos testatur fecerit nobis sponte potestatem corrigendi et inscribendi. Acta non Ladislai sed facultatis medicae in decanatu Ladislai memoratu necessaria. Tandem etiam in congregata facultate admonuit oretenus praesentem. Ipse autem non modo non emendatur, sed etiam magis magisque se ipsum ad injurias contumeliasque facultati inferendas, majori multo quam antea irreverentia et inobedientia incitat, dum (ut ipsius scriptum habet) mutilatim ipso invito acta ipsius nos insimulat praeter majorum consuetudinem ex professo in nominis et posterorum ejus contumeliam et laesionem descripsisse et ipse porro inobedienter protestatur, se nunquam ea rata habiturum, quae fecit universa facultas praeter alia quae ante et post fecit, nempe quod acta facultatis ipsius fidei commissa sordibus usibus (ut ipse scribit), cum extremo facultatis contemptu dicaverit et ejusmodi alia multa incredibilia pene sic facta et scripta, quae illi conscientia sua dictabit et manus apud nos existens commonstrare poterit. Ob id:
Decanus et facultas medica unanimi consensu diu multumque impulsa tandemque coacta eum eousque a se removet excluditque, donec se humiliando veniam mereatur.
XX. die Februarii Anno MDLXVIII. [fol. 80r]
Quamvis autem in hisce congressibus major pars doctorum concludat, voluit tamen facultas, ut hoc etiam absentibus quatuor significaretur pro consensu ipsorum. Quorum tres subscriptis sententiis approbaverunt judicium ac decretum in hoc negotio latum. Quartus autem, sibi non constare, quid in hac re statuendum sit subscripsit.
Et quia D. Ladislaus jussus est expectare sententiam, cum suam offerret protestationem et noluit, visum fuit dnis doctoribus exclusionis decretum ipsi non esse mittendum, donec vel ipse veniat ad facultatem vel illud a nobis requirat.
Paucis interpositis diebus, cum D. Ladislaus haud obscure intellexisset, se esse exclusum, misit ad me duos doctores Prunnerum248 et Eysenhamer procuratores, qui inquirerent causam exclusionis. Respondi, me hactenus nihil egisse sine consensu facultatis, quare me haec quoque dominis de facultate exponere velle et quod ipsis videbitur, si redire voluerint facturum ac responsurum. Sequenti itaque die haec facultati exposui, qui cum omnes essent in ea sententia, ut scripto haec significarem, ego redeuntibus tertia die, qui erat XXII. dies Februarii priorem conceptam a facultate exclusionis formulam exhibui.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.202, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.202/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success