Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. Februar 1568] 22. Februarii mag. dnus rector vocatis ad se aliquot facultatis nostrae doctoribus negotium inter facultatem et D. Ladislaum voluit componere. Qua in re facultas facile acquievit et totum negotium suae magnificentiae commisit. Rogavit facultas251 tamen, ut copia libelli oblati consistorio a Ladislao252 facultati offeratur, ut iis, quibus facultatem laesit, respondere possit. Sed haec transactio apud D. Ladislaum irrita fuit.
Deinde voluit mag. dnus rector et semel atque iterum per candidatum Cornarium institit, ut D. Ladislaus invitaretur in sequentem diem ad actum medicum. Quod si concesserimus se prohibiturum, ne D. Ladislaus locum inter medicos occupet.253
Et quia eodem die congregata fuit facultas, nomine facultatis dedi responsum candidato, facultatem non refragari mandato magnifici rectoris, sed liberum relinquere candidato et authoritati magnifici dni rectoris, invitare quemcunque voluerint, [fol. 82r] petere tamen, cum nunc sit exclusus D. Ladislaus, ne invitetur nomine facultatis. Quo responso acquievit dominus candidatus et retulit idem m. d. rectori.
In eadem congregatione proposui libellum quendam facultati medicae inscriptum, quem vicedecanus D. D. Neumann 19. die Martii a visitatoribus officinarum accepit. Qui cum instar decreti regiminis esset conscriptus, facultas consulto differendum esse responsum judicabat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.205, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.205/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success