Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[24. Juli 1568] 24. Julii vocata est tota facultas propter controversiam, quam cum D. Ladislao habebat ad caesareae majestatis commissarios ab aulico consilio constitutos, videlicet Stephanum Schwartz et Sigismundum ab Oedt universitatis superintendentem, j. u. doctores et caes. maj. consiliarios. Convenit tota facultas in aede D. Stephani et quia propter aegritudinem aberam, electus est communi consensu clariss. D. D. Paulus Fabricius, ut facultatis nomine dicenda proponeret et ubi opus esset etiam Ladislao responderet apud d. commissarios, qui in aedibus ipsius Schwartz facultatem expectabant. Id diligenter fecit Fabricius et post variam tractationem res composita fuit et literae transactionia conceptae utrique postea parti traditae et tandem etiam in acta nostra relatae fuerunt ex communi consensu et d. commissariorum261 voluntate ut sequitur:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.221, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.221/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success