Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. August 1568] 30. Augusti cum traditae essent literae transactionis facultatis, quarum copia superius descripta est, ut subscriberentur, conclusum est, ut iis ego tamquam decanus nomine totius facultatis subscriberem, sicut iisdem D. Ladislaus Stuff tamquam adversa pars subscripsit. Earum alterae Ladislao, alterae facultati traditae sunt et apud eam servari debent.
Voluerunt etiam d. doctores, ut utrique d. comissariorum munusculum offerretur gratitudinis ergo. Ex eorum voluntate pro utroque Martinum panem ut vocant confici jussi, alterum apud Eberstorfferum valoris 20 sol., sed pecuniam, quam miseram postea remisit. Famulis tamen dedi pro bibali 20 cruc. Alterum apud Abraham Sanger valoris 14 sol., sed is cum eam pecuniam misissem, retinuit dalerum, reliquum remisit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.224, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.224/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success