Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[15. September 1568] 15. Septembris absolvimus in examine dispensatorii tractationem trochiscorum. Inceperamus in hoc meo decanatu ab examine Julep et syruporum. Ea quae in dispensatorio restant, sequens dominus decanus prosequetur.
In festo Cosmae et Damiani celebrata sunt sacra pro antiquo more. Numeravi cantoribus talerum, organistae 4 sol., sacerdotibus 4 sol., aedituo 2 sol., notario pro intimatione 4 cruc.
Orationem habuit in templo Joannes Spörisch Silesius; convivium, quia ordo me contingebat, dedi ego Andreas Dadius decanus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.225, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.225/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success