Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. Oktober 1568] 14. Octobris263, altero post electionem rectoris die resignavi officium decanatus. Electus est autem communi d. doctorum tunc praesentium [fol. 88r] suffragio in successorem clariss. vir D. Paulus Fabricius caes. maj. et archigymnasii mathematicus, qui tamen ea, quae statuta requirunt, facturum se promisit et decanatum in se recepit.
Accepi in hoc meo decanatu: 5 flor. 3 sol. 6 num.
Exposui: 8 flor. 4 sol. 13 num.
Debet itaque mihi facultas: 3 flor. 1 sol. 7 num.
Pedello quia nihil in aerario fuit hac mutatione numeravi; sequens dominus decanus id faciet.264
[1568/ 1569]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.226, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.226/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success