Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[15. April 1569] 15. Aprilis congregatio. Proposuit decanus de facultatis aerario et debitis. Consensit facultas in contributionem et indixit dominis doctoribus singulis ut sequitur:
Doctori M. Spitalero, C. Pirpachio, L. Stuff, Aicholtzio, G. Walthero. B. Lübschütz à flor. 6, sol. 6, num. 12.
D. Fabricio decano, Lüngelio flor. 6.
D. B. Reisachero, Jordano (nihil dedit et in toto hoc decanatu ad congregationem nullam venit), Widmanno à flor. 5, sol. 4.
D. L. Marpegio, D. Cornario à flor 4.
D. P. Weidnero flor. 8, A. Dadio 0 (propter iter Passaviense exemptus et immunis ut supra).
Hanc pecuniam (excepta Jordani parte) accepi et facit flor. 79, sol. 6, num. 12. [fol. 128v]
In eadem congregatione resignavi officium decanatus et quamvis consuetudine saepe fuerit observatum, ut si quis fuisset ex facultatis membris rector (nisi quod majus prohiberet) succederet in officio decanatus, nihilominus tamen facultas statutorum regula tradente suffragiis et sententiis elegit clarissimum virum D. D. Casparum Pirpachium, qui modo rectoratus officium deposuerat.
Lecta fuissent in eadem congregatione statuta juxta constitutionem nuper sancitam sed liber statutorum adhuc fuit in aula. Priveligii tamen novi diploma legebatur publice omnibus praesentibus.
Aerarii rationes sic habent:
Percepta:
Ex contributione accepi ut praecedente pagina annotatum est, flor. 79, sol. 6, num. 12.
Ab iis, qui nomina facultati dederunt et jurarunt flor. 1, sol. 3, num 18.
Summa omnium perceptorum flor. 81, sol. 2, num. 0. [fol. 129r]
Expensae:
In debita prioris decanatus, pedellum et iter Passaviense et particulatim ante demonstratum est flor. 70.
In cancellariam pro diplomate flor. 8; pro transactionis scripto cum Charopo sol. 4, num. 16.
Typographo pro epithalamio domini secretarii Wolf Unverzagt optime de facultate meriti flor. 2, sol. 2, num. 4.
Pro symposiis prima ac ultima congregatione flor. 1, sol. 2, num 8. Ei, qui haec acta inscripsit sol. 4, num. 16.
Summa expensarum flor. 82, sol. 5, num. 14.
Quae si conferatur ad accepta, eadem superant floreno 1, sol. 13, num. 14.
Quae omnia mihi persolvit sequens dominus decanus. Persolvi autem D. D. Paulo Weydnero 70 flor., quos ipse facultati (ut supra annotatum est) benevole mutuo dedit cum et aliis multis modis officiose de facultate bene mereretur
Reddidit obligationem.295
Anno M. D. LXIX. decanatus secundus aestivus D. Caspari Pirchpach Vadenhofensis, qui ex rectoratu ad eum devolutus, in cujus functione acta sunt, quae sequuntur:
Ab antecessore meo accepi sceptrum, librum statutorum, novum hunc librum actorum, parvam ladulam cum fragmentis, sigillo et clavibus, scatulam cum privilegiis. Reliquum successori meo reddidit. [fol. 129v]
Actio Hermanni Siderei Frisii in praecedenti decanatu eousque deducta, quod facultati constaret, missa esse ab episcopo Passaviensi scripta, ex quibus foedissima ejus et sceleratissima flagitia facile liceret cognoscere. Formula literarum contracti matrimonii cum uxore Spachii eo adhuc superstite ab antecessore meo in fine suorum actorum est inscripta. Verum et alia duo scripta simul fuerunt transmissa, quae Frisius in patriam proficiscens ex intinere Passavium miserat, unum ad Spachium maritum, quod mutuum 82 talerorum brevi redditurus sit, alterum ad Spachii uxorem. Hoc, siquidem cum literis contracti matrimonii concordat, id ipsum hic inserendum censui. Ac ita habet:296
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.279, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.279/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success