Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. November 1569] Die 16. Novembris II. congregatio. Clarissimus D. D. Paulus Fabricius caesareus mathematicus, qui D. D. Casparum immediate in decanatu antecesserat, obtulit acta sui decanatus proximi conscripta, ut in facultate consueto more reviderentur ac ordine perlegerentur. Quorum media tantum319 pars hac congregatione lecta est, cum ob magnitudinem eorum uno die absolvi non possent. [fol. 139r]
Mag. Johannes Rucardus Torgensis petivit veniam publice disputandi, quod illi concessum est.
Decretum est etiam, Johannem Leib pharmacopolam, unum ex recentioribus denuo vocandum esse ad plenam facultatem et severe illi objiciendum, quod et examen consuetum subterfugiat et dominos doctores manifeste se contemnere significet atque interim alienos pro doctoribus facultatis apud aegros passim intrudat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.307/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success