Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. Dezember 1569] 12. Decembris VII. congregatio. Quidam chirurgi minister Stäntzl Schultess von Rosenberg in Masur, praesentatus loco prioris chirurgi ad magisterium sanitatis comparuit et examinatus est. Sed cum et juvenis esset et in chirurgicis administrationibus ita inexercitatus, ut illum omnia confundere, nec bubones aut anthraces curare posse, facile apparuerit, decrevit facultas, magistris balneatorum esse dicendum, facultatem mirari, cur ipsi tales homines chirurgiae imperitos ad examen praesentent, quos antea privatim de his rebus nec examinarint nec melius instruxerint. Quare facultatem nec hunc approbare posse, ut qui morbum non intelligat et praeter artis ignorantiam etiam linguae germanicae sit imperitus. Quod si non aptiorem ad hoc munus chirurgicum eligant, rem necessario ad consulem delatam iri.
Proposui etiam facultati petitionem omnium balneatorum hujus urbis, scripto ad nos transmissam [fol. 142r] ut lit. F in actis ostendit, in qua significant, se hactenus ab excelso regimine non potuisse impetrare, ut balnea extra urbem in pagis ad duo milliaria clauderentur, cum interim plurimi subinde ex urbe et suburbiis eo lavatum exeant, atque in tam frequenti concursu hominum ex variis locis confluentium nova semper contagia contrahantur. Quare rogant ut et facultas medica per informationem scriptam hoc negotium sacro regimini indicet, declarato periculo, quod inde oritur. Conclusum est, decanum debere formam ejusmodi informationis ad regimen concipere et ad proximam congregationem, quae frequentior sit, facultati proponere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.314, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.314/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success