useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.315
Signature: 1.4.315
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Dezember 1569
Sitzung vom 14. Dezember 1569  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [14. Dezember 1569] 14. Decembris VIII. congregatio. Primo comparuit coram facultate D. Johannes Brandesides ante quinquennium in hac academia promotus et nunc officio magistri sanitatis fungens, qui petiit ad consilia facultatis admitti. Decretum est per facultatem, admittendum quidem esse ad consilia, sed monendum, ut propter alienos homines a conventu et congregatione totius facultatis abstineat, donec adhuc adsit suspicio grassantis contagii pestiferi. Interim tamen nihilominus etiam absens particeps sit omnium privilegiorum et emolumentorum facultatis. De loco vero et sessione ejus in facultate conclusum est, dandum esse illi hunc locum, quem323 hoc tempore post caeteros dominos doctores omnes habere potest, cum antea dum in hac urbe adhuc moraretur, petitionem istam neglexerit. Solvit facultati pro more sex solidos. [fol. 142v]

    Deinde venerant sponte aliquot magistri barbitonsorum et balneatorum significantes facultati, cum jam antea duos praesentaverint examinandos pro officio chirurgi, qui pestilentes inspiciat, illi vero a facultate non habiti sint pro idoneis nec approbati, adducere se quidem alios duos examinandos, sed tamen monere etiam facultatem, difficulter acquiri ejusmodi homines, qui hoc stipendio, quod solum periculi tempore duret, contenti, offcium suscipere velint. Respondit facultas, de stipendii auctione cum magistratu civium agendum esse, sed requiri tamen hic homines in chirurgia exercitatos, qui et dignoscere externa signa pestis et si opus sit, etiam distincte curare possint, mandavitque illis, ut duos hosce chirurgos ministros, quos adduxerant, prius domi diligenter examinent et instruant in his rebus et tandem proxima congregatione ad nostrum examen transmittant, ne cum ineptis et imperitis frustra tempus examinando teramus.

    Tertio rursus produxi supplicationem balneatorum de claudendis balneis extra urbem per 2 milliaria in circuitu. Decrevit iterum tota facultas, aequum esse, non solum ut illi juventur sed et tam magna incommoda et nova pestis seminaria tollantur. Perficiendam igitur esse informationem ad excelsum regimen, quam inceperam eamque magistris balneatorum petentibus tradendam, [fol. 143r] id quod statim per me factum et data informatio, cujus exemplar litera G ad ladulam repositum.

    Cui etiam regimen consensit, edita publica balneorum extra urbem inhibitione.

    Postremo cum comperisset facultas, pharmacopolam Zachariam Piersakh proximo primum mense Novembri dispensasse et composuisse Mithridatium sine scita et praesentia d. doctorum facultatis, quod omnino contra caesaream reformationem apothecariorum factum est, injunxit mihi decano, ut una cum duobus senioribus D. D. Spitalero et Reisachero statim finita congregatione illum accederem, totam massam novi Mithridatii inspicerem et sigillo interea obsignarem, donec ad proximam congregationem ipsemet Zacharias vocatus compareret. Similiter de Abrahamo Sanger pharmacopola dictum est, illum novam quandam compositionem electuarii vel antidoti contra pestem conficere et certis laudibus impressa charta conscriptis venditare. Jussit facultas et illum conveniri ac descriptionem ejus compositionis nomine facultatis peti, una cum massa jam formata. Quaesivimus igitur utrumque et quidem cum Zacharia omnia ex jussu facultatis peregimus. Abrahamum vero domi non reperimus, qui tamen postea suadentibus dominis doctoribus per decretum ad sequentem congregationem vocatus est. [fol. 143v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    323 Das hier eingetragene post wurde gestrichen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.