Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[29. Jänner 1570] Die 29. Januarii XV. congregatio. Primum domini commissarii ad Ebersdorfferum retulerunt in facultate, senem illum prorsus recusasse, id quod petitum erat de juramento facultati praestando.
Deinde Abraham Sanger iterum vocatus propter compositionem propriae theriacae comparuit, cui nomine facultatis in praesentia omnium dominorum doctorum objectum est, quod contra 6. 11. et 19. articulum novae reformationis apothecariorum privatim, sine scitu et authoritate d. doctorum ejusmodi medicamentum contra pestem praeparare aut divendere ausit, edita etiam scheda, qua vires ejus antidoti commendet. Quare inclytam facultatem velle ejus descriptionem et massam inspicere, ut possit de ea censuram ferre. Respondit ille, se hujus electuarii compositionem a quodam doctore Zwiccaviensi Stephano Wild, qui pro secreto habuerit, didicisse et non nunc primum sed ante reformationem apothecariorum composuisse, cujus massam et descriptionem ingredientium facultati jam exhibeat.
Quia vero facultati id factum [fol. 148v] displicere intelligat, velle se posthac neque componere neque divendere ejusmodi medicamentum, saltem petere ut in privatum suum usum reservare illi liceat. Ad haec decrevit facultas, relinquendam esse illi hanc massam in proprium usum, sed serio omnem distributionem ejus interdicendam. Item proponendos esse illi articulos ex caesareo diplomate privilegii, loco juramenti, ad quae proposita respondit, se promittere quidem, quod omnia haec praestare velit, sed jurare vel data manu se obstringere non posse citra senatus Viennensis, cui hac de re juravit et seniorum pharmacopolarum consensum. Ita dimissus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.326, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.326/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success