Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. Februar 1570] Die 1. Februarii XVI. congregatio. Significarunt mihi per ministrum quatuor pharmacopolae, Mathias, Abel, Khappler et Leib, se hodie vocatos ad senatum Viennensem et propterea, quod juramentum nobis praestitissent, incarceratos esse.
Rogare igitur, ut facultas eos juvet et liberet, aut significet, quid agendum sit.
Quo accepto nuncio statim facultatem totam convocavi et conclusum est, omnino esse juvandos et liberandos hosce pharmacopolas342. Ideoque statim decanum cum omnibus doctoribus praesentibus debere accedere mag. dmnum rectorem343 tamquam institutum defensorem nostrorum privilegiorum, cui significandum totum negotium et petendum ut [fol. 149r] una cum decano et U. Aicholzio et D. Paulo ascendat ad mag. dnum locum tenentem344 regiminis (siquidem hoc vespere excelsum regimen non sedebat in consiliis) et impetret mandatum ad consulem pro liberatione illorum 4 apothecariorum. Quo facto mag. d. locumtenens promisit nobis, se statim per decretum hoc effecturum. Et fecit, liberatique sunt hoc modo eodem vespere capti pharmacopolae.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.327, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.327/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success