useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.328
Signature: 1.4.328
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Februar 1570
Sitzung vom 3. Februar 1570  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. Februar 1570] Die 3. Februarii XVII congregatio. Comparuit coram facultate quidam empiricus345 Jacob Khürbiss von Strassburg, qui petiit examinari in affectibus oculorum videlicet suffusionibus et inflammationibus. Examinatores erant D. Dadius, D. Paulus, D. Waltherus et D. Lingelius. Examinatus igitur et admissus est ea conditione, ut in hac urbe non aggrederetur aliquam curam oculorum absque consilio doctoris et caetera omnia praestaret, quae in juramento illi sunt proposita.

    Praestitit igitur juramentum, solvit facultati 3 flor., pedello 20 cruc. dedique illi testimonium in forma consueta. Sed postea deprehendimus, ipsum juramenti articulos non servasse.

    Deinde de privilegiis nostris a senatu Viennensi proxima apothecariorum incarceratione violatis decrevit tota facultas, concipiendum esse scriptum ad excelsum regimen, quo illi tota causa significetur et petatur, ut privilegium nostrum in executionem sua authoritate deducant et reliquis quatuor senioribus apothecariis injungant, ut et illi juramentum facultati praestent. In hanc sententiam scriptum ad regimen componere jussus sum.346 [fol. 149v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    345 Zuerst stand: chirurgus.
    346 Am rechten unteren Eck Notiz von anderer Hand: Extrahiert von Prof. n. Rosas im Jahre 1844.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.