Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. April 1570] Die 3. Aprilis XXI. congregatio. Primum proposui, venisse ad me quendam chirurgum Udalricum Mosengall de Khrikkeraw Transylvanum, qui examinis sui sub decanatu D. Neumann piae memoriae peracti testimonium petat. Consenserunt domini, ut daretur illi in communi forma de his articulis, in quibus examinatus est.
Secundo comparuerunt coram facultate duo magistri artium Johannes Rucardus Torgensis et Georgius Ursinus Soraviensis Silesius, potentes admitti ad [fol. 157r] examen pro gradu baccalaureatus in medicina. Quorum petitione audita et lectis testimoniis Wittenbergensibus, quae proferebant, decretum est a facultate, utrumque quidem benigne ad hoc examen admittendum esse, sed tamen, quia alter magister Ursinus nec disputationem nec orationem publicam habuit, debere illum adhuc ante diem examinis disputationem publicam instituere, qua peracta possit examen subire, quando commodum videretur. Requisita sunt etiam ab utroque testimonia auditarum lectionum medicinae in hac nostra academia, quae a dominis professoribus ad examen afferrent.
Jussit etiam facultas huc in acta inscribi decretum caesaris de vinis in urbem intromittendis ad victum iis membris universitatis, quae vindemia carerent, quod tale fuit:364
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.336, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.336/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success