useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.342
Signature: 1.4.342
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. April 1570
Sitzung vom 13. April 1570  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [13. April 1570] Die XIII. Aprilis, pridie Tiburtii celebravit mag. dnus rector D. Georgius Ederus universalem congregationem universitatis, proponens articulum de electione procuratorum secundum nationes, cum aliquarum facultatum defectus in nationibus appareant, an conjungi possint duae nationes in unam, an vero secundum statuta stricte procedendum sit et permutationes procuratorum in diversis nationibus fieri debeant, ita ut nulla natio et nulla facultas negligatur. Conclusum est unanimi omnium facultatum consensu, hoc tempore insistendum esse statutis antiquis et procuratores quatuor facultatum ex quatuor nationibus eligendos esse, ita ut deficiente una facultate in natione aliqua, alia natio, quae membris abundat, ejus facultatis procuratorem eligat, vicissim facta permutatione. Sin vero haec ratio difficultates et turbas posthac pareret, tum alio tempore mature ante electionem rectoris institueretur deliberatio et consensu omnium nationum antiqui statuti declaratio aliqua conciperetur per caesaream majestatem confirmanda. Decretum etiam est, eos, qui in nullam facultatem actu inserti sunt, etiam ad nationum circulos non esse admittendos. [fol. 159v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.