Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. April 1570] Die 14. Aprilis transmissus est a Viennensibus ad facultatem quidam chirurgus Melchior Distler von Meyburg,cupiens examinari in cura morbi gallici per suffumigium. Cum igitur maturatio hujus negotii peteretur, vocavi quatuor dominos doctores, quos ordo examinandi attingebat, nimirum D. Benjamin, D. Marchpekh, D. Cornarium et seniorem nostrum D. Spitalerum. Qui convenerunt et examinarunt praedictum chirurgum, sed hominem juvenem in hac cura non satis exercitatum compererunt, adeo ut pro officio chirurgi ad Divum Marcum hoc tempore minime assumendum judicaverint, praesertim cum alius peritior antea examinatus, nimirum Ulricus Mosengal adhuc adsit, quem et retinendum esse censuerunt, idque dominis Viennensibus significandum. Quare in eam sententiam informationem ad senatum dedi.
Ad supplicationem balneatorum cum decreto regiminis nobis transmissam, data est talis informatio:
Cum doctores hoc tempore nullas infectas personas norint, videri facultati, concedendum jam esse usum publici balnei in urbe, hac tamen cautela, ut serio balneatoribus interdicatur, ne quemquam ad balnea sua admittant, nisi prius corpore inspecto sanum deprehenderint. Informationis hujus copia est lit. R. [fol. 160r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.343, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.343/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success