useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.344
Signature: 1.4.344
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. April 1570
Sitzung vom 15. April 1570  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [15. April 1570] Die 15. Aprilis h. e. postridie Tiburtii convocavi inclytam facultatem ad electionem novi decani. In qua congregationeprimum exposui facultati ea, quae diebus praecedentibus acta essent de chirurgo examinato, de praesentatione D. Dadii ad magistrum sanitatis, de balneatorum supplicatione et nostra desuper facta informatione. Item de admonitione data ad regimen contra dominos Viennenses, qui causam apothecariorum diutius morari videbantur. Significavi etiam, me totum novum dispensatorium mea manu in unum librum conscripisse. Quae omnia ab inclyta facultate approbata sunt.

    Tandem resignavi officium decanatus mei. Sed clarissimi domini doctores communi voto et consensu me licet immeritum de novo rursus elegerunt decanum, quibus tanquam praeceptoribus meis sic volentibus refragari nec potui nec debui adeoque id muneris secunda vice suscepi.

    Inscripti in facultatem medicam sub hoc decanatu:

    Mag. Adamus Pretterschnegger de Weissenkhirchen Stirus die 20. Octobris anno 69 dedit 4 solidos.

    Mag. Georgius Ursinus Soraviensis Silesius die 10. Novembris anno 69 dedit 4 solidos.

    Rationes perceptorum:

    A domino D. Gaspare antecessore meo restantem [fol. 160v] summam ex rationibus suis accepi: 1 flor. 5 sol. 14 num.

    Ab examinato baccalaureo medicinae 1 flor. 2 sol.,

    a D. Brandeside ad consilia admisso 6 sol.,

    ab empirico Khürbiss examinato 3 flor.,

    a duobus magistris inscriptis 1 flor. Summa perceptorum: 7 flor. 5 sol. 14 num.

    Exposita:

    Pro nova arcula lignea 1 flor. 1 sol. 2 num.,

    pro sera et ferramentis ad arcam 6 sol.,

    pro campanula facultatis 1 sol. 10 num.,

    pro compactura libelli reformationis apothecariorum 1 sol. 18 num.,

    pro decreto regiminis consuli offerendo 24 num.

    Pedello exolui superioris decanatus debitum 2 flor. 2 sol. 4 num.,

    item eidem de meo decanatu 2 flor. 2 sol. 4 num.,

    pro vino dulci bis oblato 4 sol. 12 num.

    Summa expositorum: 7 flor. 3 sol. 14 num.

    Restant 2 sol., quos facultati debeo. [fol. 161r]

    Decanatus secundus D. Christophori Widmanni Graecensis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.