Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[10. Mai 1570] II. Congregatio die 10. Maji. Primo examinatus est balneator Zacharias Khlospekh ex Neuburg ad Danubium in vulneribus, fracturis ossium, luxationibus et phlebotomia. Adprobatus et admissus est, juramentum chirurgorum praestitit et solvit solvenda facultati, nimirum 3 flor. Deinde petiit a me examinis testimonium, quod illi tradidi. Examinatores erant D. Caspar, D. Reisacher, D. Fabricius et D. Aicholz.
Deinde examinatus est pro gradu baccalaurei in medicina Mag. Johannes Rucardus Torgensis et admissus a facultate statim in praesentia d. doctorum et studiosorum a me consueto more baccalaureus medicinae creatus est.
Juravit juranda, solvit solvenda, nimirum facultati 10 sol. et dominis examinatoribus 22 sol. Sed quia dominorum doctorum duodecim aderant, additi sunt de pecunia facultatis 2 sol., ut singulis 2 distribuerentur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.351, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.351/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success