Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. Mai 1570] III. Congregatio die 12. Maji. Primo comparuit quidam balneator Hans Schrekhenfuess von Aschperg, cupiens examinari in vulneribus, fracturis, luxationibus et similibus chirurgicis.
Examinatus igitur est per dominos doctores, quos ordo tan [fol. 162v] gebat scilicet D. Dadium, D. Paulum, D. Waltherum et D. Lingelium. Sed quia hic balneator adhuc inexercitatus et satis imperitus in chirurgicis videbatur, non est adprobatus, datumque illi a facultate tale responsum, ut alio tempore ad examen magis instructus et peritus in arte veniret.
Deinde examinatus est Mag. Georgius Ursinus et dignus judicatus, cui gradus baccalaurei in medicina conferretur. Quare eundem quoque in praesentia facultatis baccalaureum medicinae solito more creavi. Solvit facultati 10 sol. et dominis examinatoribus 22. Sed distributi sunt singulis dominis doctoribus, quorum 12 erant, 2 solidos, additis 15 cruciatis de pecunia facultatis ad 22 solidos.
Doctor Brandesides absens in congregatione facultatis propter officium magistri sanitatis, quo tunc fungebatur, petebat suam partem proportionalem de examinibus istis et decretum est, esse dandum illi tantum, quantum reliqui domini doctores accepissent. Dedi igitur illi de duobus peractis examinibus 4 sol.
Cum in aula requirerem, an a dominis Viennensibus aliquid responsum esset in negotio pharmacopolarum, comperi, illos petiisse prorogationem termini et accepisse hoc decretum :376
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.352, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.352/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success