Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. Juli 1570] VIII. Congregatio die 19. Julii. Significavi dominis de facultate, quid apud excelsum regimen in transactione cum Viennensibus hac die ante prandium actum sit, nimirum duos Viennensium legatos D. Prannsteter et D. Huotstokher tantum recusasse omnia, quae a nobis petita erant et aliud nihil nec scripto nec oretenus respondisse [fol. 166r] sed eos aliquam quatuor seniorum pharmacopolarum informationem ad senatum scriptam regimini quoque obtulisse, quare per excelsum regimen nobis injunctum esse, ut postridie ad ea, quae oretenus et in scripto pharmacopolarum proposita sunt, sententiam nostram aperiamus.
Conclusum est, redeundum nobis ad transactionem esse et proponenda ea argumenta, quae in nostro priori scripto contra Viennenses continentur. Sed ad scriptum pharmacopolarum, quod adeo scurrile et injuriosum sit adversus doctores (ut videre est apud fasciculum actorum hujus decanatus N°) nihil esse respondendum, ne cum ipsis litem contestari videamur. Significandum etiam dominis de regimine, si nobis in petitione justa auxilium ferre nolint, nos diploma nostrum caesareae majestati reddituros et ab ea resolutionem negotii petituros.
Deinde proposui et alia duo decreta regiminis, quorum primum jubet, peste infectas personas per doctores in cura deprehensas consuli indicari N° VII., alterum propter infirmitatem D. Dadii magistri sanitatis substitutum alium denominari jubet. N° VIII.
Decreverunt domini doctores, respondendum esse, quod aegros infectos semper patrifamilias et cognatis in domo aliqua indicemus, qui jam antea singulare mandatum habent de infectis consuli denun [fol. 166v] ciandis. Cum vero haec res magis a balneatoribus, quorum nunc potissimus usus in hoc morbo est, inquiri possit, illis peculiariter hoc idem mandandum esse.
De substituto magistri sanitatis transmisimus decretum regiminis ipsi D. Dadio magistro sanitatis significantes, pertinere ad ejus officium, ut substitutum quaerat. Qui respondit, se nullum consequi posse et rogare, ut per facultatem aliquis nominetur, simulque significavit, consulem, qui nunc de eo conqueratur, ipsum esse reprehendendum, quod tamdiu nullum chirurgum in urbe commorantem susceperit, qui magistro sanitatis consueto more adjungeretur.
Responsio ejus est in actis N° IX., informationis vero nostrae copia N° X.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.363, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.363/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success