Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. Juli 1570] XI. Congregatio 26. Julii. Balneatores miserunt ad nos pro priori chirurgo, qui ineptus erat, alium judicandum et examinandum, cujus nomen Georg Frey von Straubing, qui per D. Reisacherum et D. Cornarium (quem D. Caspar substituerat) examinatus est et quia melius respondit quam prior, Friedericus scilicet et antea quoque hanc chirurgiam exercuit, approbatus est.
Deinde proposui facultati severum et inconsuetum regiminis decretum de personis infectis pridie ad nos transmissum, quod in actis est N° XIV. Conclusit facultas, regimini esse informationem et excusationem hac de re dandam, qua et morborum nunc vagantium genera declarentur et ad objectas inobedientiae notas modeste respondeatur. Haec igitur informatio regimini per me oblata illic acceptata est et ad registraturam camerae asservata. Exemplum informationis hujus est N° XV.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.366, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.366/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success