Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. Juli 1570] X. Congregatio 22. Julii. Comparuit in hac congregatione quidam chirurgus Christoff Rekh von Nürmberg, missus a consule ex mandato regiminis, ut examinaretur pro magisterio sanitatis. Examinatus est igitur a quatuor doctoribus D. Lingelio, D. Benjamin, D. Marchpegio et D. Cornario, quibus mediocriter respondit.
Deinde alter etiam chirurgus Friedrich Zollner von Drospurg in Bayrn examinatus est sed ineptus ad hoc ministerium judicatus. Conclusum igitur est, significandum esse consuli, si ex his duobus alter eligendus sit, praeferri posse priorem, Christophorum scilicet, qui videatur exercitatior. Alterum vero prorsus esse imperitum. Videri autem facultati, magis consultum fore reipublicae et aegris, si hoc tempore [fol. 167v] quo alias balnea sunt clausa aliquis magister balneatorum cum suo ministro hoc officium susciperet, quocunque ordine aut conditione inter eos conveniret. Talem igitur informationem consuli transmisi N° XIII.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.365, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.365/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success