Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[23. März 1571] 9. Calendas Apriles facultate congregata retuli, me per amicorum scripta sat certo scire, D. Hermanum Frisium antea proscriptum sollicitare nunc subinde in aula imperatoris pro restitutione, quam haud parum impedire posset clariss. D. D. Bartholomaeus Reisacher pro tempore rector universitatis, accitus nunc Pragam honorifice in aulam imperatricis, ut majestatis suae aulae physicum ageret. Is itaque rogatus ab inclyta facultate, nihil se in honorem ejus et commodum praetermissurum recepit. Putarunt autem d. d. consultius multo esse, ut statim ubi ad aulam devenerit, priusquam aegrorum infectorum visitatione prohiberi posset, imperatorem clementissimum coram facultatis nomine compellaret ac rogaret, quo sua majestas ad devitandas turbas majores, quas procul dubio homo ille in facultate nostra moturus esset, in petitionem ipsius nequaquam consentiret aut certe in Austriam non admitteret. Deinde vero etiam undecunque poterit perquirat de Frisii istius negotio, quo in statu sit, ut pro rei necessitate facultatis literas jam ante ad imperatorem datas offerre posset, vel minus. Quae omnia sedulo se facturum recepit, petens memoriae gratia omnium agendorum capita perscribi, quod factum est. [fol. 174v]
Eadem exposui facultati, quo Maister Carl Stainschneider cum Maister Zebedaeo Stainschneider expostulaverit mecum, quod praeter consuetum morem insertum sit testimonio, ut advocent semper ad operationes suas doctores. Decrevit facultas, Carolum illum vocandum et petendum ab eo testimonium, quod ipse a facultate habet, ut legi et insuper deliberari possit.
Quod si ut praesumitur non comparuerit, ubi publice adfixerit facultatis testimonium, per pedellum auferendum et decano restituendum esse.
Eadem retuli, Zachariam Piersackh apothecarium dixisse D. D. Lingelio et Cornario compellantibus de Mithridato vendendo D. Spitallero aequo pretio, mirari se, cur facultas hac in parte in ipsum gravius animadvertat, quam in alios, qui ejusdem medicamenti centenarios composuerint et vendiderint. Decrevit propterea facultas, adcersendum Zachariam esse, ut denominet tales, qui a promulgata apothecariorum ordinatione tantas hujus antidoti massas clam dominis doctoribus composuerunt. Tunc fore, ut cognoscat, facultatem haudquaquam in ipsum quam in alios duriorem esse, quandoquidem hoc in magnum detrimentum aegrorum et dominorum doctorum ignominiam vergat.
Eadem Bartholomaeus Chrysaeus petivit secundum examen pro gradu doctorali. Adnuit facultas petitioni ejus, delectis quatuor senioribus, qui una cum decano candidatum cancellario nostro praesentarent, ut aperiat ipsi cancellariam ad examen, quod altero statim die habitum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.400, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.400/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success