Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[24. März 1571] 8. Calendas Apriles Bartholomaeus Chrysaeus praesentatus et commendatus fuit domino cancellario395 per decanum et deputatos dominos doctores praeeunte [fol. 175r] pedello et comitantibus auditoribus nostris. Rogatus autem dominus cancellarius placide adnuit ad omnia, data benedictione candidato geniculato. Excusavit vero se, quod ob contiones sacras habendas hoc tempore quadragesimali minus vacaret adesse examini et promotioni publicae, ac proinde substitueret D. Andream Dadium, qui per omnia vice et potestate ipsius fungeretur. Delecta sorte sunt puncta. I. ex arte parva cap. 14 II. aphorismus 1. secundi libri.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.401, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.401/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success