Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. Februar 1573]. Die 6. Februarii anni septuagesimi tertii habita est congregatio et deliberatum de quodam Christophoro Holtzschuecher chirurgo, qui in primo decanatu D. Reisacheri examinatus et in tribus tantum punctis pro cura admissus erat. Ex post facto autem impressa charta eaque publice divulgata et affixa, impudenti praesumptione indifferenter omnium fere morborum curationem certam promittebat et judicia de iisdem ex hominum temperaturis, pulsu et urinis sibi vendicabat. Hunc igitur facultas ad me accersiri et ab ipso testimonium pro revisione facultatis per me exigi atque asservari mandavit, eumque alio die in praesentia ordinariorum examinatorum ex nostro ordine duriter objurgari cum exprobratione plurimorum, quos sua stolida arrogantia et artis inscitia in vitae discrimen conjecerat utque refri 421[fol. 187v] carem perstringendo obiter, quae in suam et alienam uxorem commiserit. Omnia quoque exemplaria suarum intimationum ab ipso sub juramento poscenda esse, nec testimonium facultatis ipsi iterum reddendum sed prorsus omnem curam cujuscumque morbi posthac interdicendum.
Injunxit etiam mihi facultas, ut expedito prius nominato Christophoro Holtzschuecher alios quoque circumforaneos, errones, nempe Matheum Holl itemque alium quendam Schneier Stülperer vocatum, qui ex Norimberga huc adventarat, ut nostris imponeret, filium quoque defuncti Caroli quondam herniarum et calculorum vesicae sectoris, mulierculam etiam degentem in aedibus ad ferream pyrum, in platea D. Joannis et supranominatum Holtzschuecher, praeterea si quos alios posthac deprehensurus essem, similiter practicantes et artem cum nostro dedecore et hominum periculo exercentes per decretum dominis visitatoribus indicarem et exempla adderem ab ipsis male curando interemptorum, ut civilis magistratus opera ipsos compescere, abigere et omnem ulteriorem curandi facultatem ipsis adimere possint.422
In hac quoque congregatione facultas statuit inviolabiliter posthac servandum, quod nullus circumforaneorum, erronum, si non in certo loco permansurus vel commoraturus sit, nec ab ulla republica susceptus ad nos missus fuerit examinandus, ad cujuscunque intercessionem extra speciale mandatum excelsi regiminis examinari debeat, [fol. 188r] ad quod tamen mandatum antequam ipsum examinemus regimen prius informare debemus, rationes adducentes, cur nolimus tales examinare et si insuper examinatus fuerit, ipsi tamen testimonium non prius dandum, quam specimen artis suae nobis praesentibus ediderit sufficiens et laudabile.
Postquam in hac congregatione visitator et examinatores apotecariorum ex nostro ordine pro anno praeterito designati sua officia resignassent, in praesentem annum pro visitatore ex ordine electus est D. Benjamin Loebschütz, pro examinatoribus vero D. Diomedes Cornarius et D. Spitalerus, ex apotecariis vero pro visitatore Zacharias Piersackh, in examinatorum loca Joannes Leib et Wolf Heroldt et hi omnes excelso regimini scripto indicati.
In negotio concernente nostra privilegia contra Viennenses conclusum fuit, immediate ad caesaream majestatem supplicandum et insistendum literae privilegii novissimi et rationes ex prioribus scriptis facultatis contra Viennenses in eodem negotio excerpendas, huicque scripto inserendas, quare scilicet haec omnia observari voluerimus, simulque indicandum, nos haec eadem omnia in absentia suae majestatis regimini exposuisse, at nobis responsum, regimen tam nostra quam Viennensium scripta suae majestati transmissurum pro resolutione, quam hactenus obedienter magno desiderio expectaverimus. Nunc itaque nos submisse rogare, ut sua majestas cognita causa memor nostrorum privilegiorum et eorum, quae suae majestati veraciter exponimus, inter nos et Viennenses tandem dijudicet et si oporteat, nos nostris privilegiis cedere, paratos nos ea suae majestati reddere. Nos etiam ad mandatum suae majestatis magno studio et labore dispensatorium concinnasse et conscripsisse, [fol. 188v] quod tamen in communem usum edi non possit, nisi prius lis omnis et controversia inter nos et Viennenses dirempta et sopita fuerit, quia non constet, utra pars hoc dispensatorium apud pharmacopeos manutenere debeat.
Ad scriptum quoddam apotecariorum exhibitum visitatoribus tunc ordinariis et inde facultati oblatum, in quo petunt se defendi et sua jura secundum novam ordinationem apotecariorum tueri adversus quoscunque impostores circumforaneos, qui varia materialia ubique inter vulgus divendunt itemque contra alios, qui medicinas et res alias his annexas solis apotecariis concessas venales habent, conclusum fuit, visitatoribus subscripto decreto respondendum:
Facultatem antehac constituisse hoc, quod nunc petunt apotecarii et praestitisset quoque jam dudum, si non ipsimet apotecarii sua rebellione et abalienatione a facultate ipsi facultati et sibimetipsis impedimento fuissent. Ubi autem posthac magis obedienter facultati paruerint, effecturam se, quod aequitas suadebit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.450, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.450/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success