Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. Februar 1573] Decima sexta Februarii comparuit apud me Christophorus Holtzschuecher, ante per pedellum facultatis nomine citatus. Interrogavi ipsum an secum haberet testimonium facultatis. Respondit, se originalia illius testimonii cum aliis suis rebus deposuisse apud quendam in Bohemia, opinari tamen se, quod copiae per notarium publicum cum originali collatas inter alia scripta hic Viennae habeat. Quesiturum se et mihi ex [fol. 189r] hibiturum. Dimisi hominem et jussi, ut quacunque die vocatus fuerit, denuo compareat et copias testimonii una adferat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.451, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.451/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success