Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. Februar 1573] Die 19. Februarii alia congregatio habita fuit, in qua super informatione et responso dando excelso regimini totius universitatis nomine ad decretum quoddam usurarios et eorum similes concernens deliberatum fuit. Et quae tunc facultas conclusit, postea oretenus et in scripto venerabili consistorio exposui. Copias istorum retuli ad arcam.
Ad hanc congregationem comparuit etiam Christophorus Holtzschuecher nobis omnibus insciis, ipsum in aedibus esse, cumque cognovit dominos doctores hic congregatos, se iterum subtraxit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.452, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.452/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success