Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. Mai 1573] Decima nona Maii D. Michael Lingelius medicinae doctor praecedens decanus ex constitutione facultatis substitutus, inclytam facultatem in suis aedibus congregavit.
Erat autem negotium tractandum, quod facultas artistica petebat a nostra facultate, se adjuvari consilio et authoritate nostra contra Jesuitas, qui non solum artisticam facultatem sed pene totam universitatem ad se transferre adeoque nostros paulatim subplantare studebant, sicut ex libello facultatis artisticae venerabili consistorio exhibito et in arca asservato, in quo petunt universalem omnium facultatum universitatis congregationem.
Perlectis itaque facultatis artisticae articulis contra Jesuitas conclusum fuit, ut quilibet doctorum privatim diligenter cogitaret, quomodo subveniendum sit labenti scholae nostrae et postea in universali facultatum congregatione suam sententiam facultati exponeret. Interim vicedecanum quoque debere potiora gravamina universitatis contra Jesuitas scripto annotare, etiam ea quae ab imperatoria majestate petenda sint.
Annotavit ergo D. Lingelius ea quae sequuntur et in universali congregatione habita die decima sexta Maji illa omnibus doctoribus nostrae facultatis praesentibus in conclavi praelegit et exposuit et insuper eorum et totius facultatis nomine deliberanda universitati in illa congregatione proposuit, scilicet facultatem medicam consulere, ut gravamina contras Jesuitas tam oretenus quam scripto sacrae caesareae majestati exponantur. [fol. 197v]
Sunt vero ista: Primo quod Jesuitae annorum 65° sub rectoratu episcopi Modrusiensis sub specie decreti caesarei consistorio non exhibiti, quod superintendens se habere dicebat, ad officia et in consistorium universitatis invitis plurimis consistorialibus recepti fuerint.
Protocollo vero universitatis inscriptum sit, universitatem Jesuitas ultro recepisse, quorum alterum necesse sit falsum esse. Hoc facto Jesuitas tandem progressos, in suo collegio easdem lectiones iisdem horis, quibus nostri professores hactenus praelegisse et auditores nostris professoribus ablactasse, ipsos Jesuitas quoque stipendiarios nostros ad sui collegii privatas lectiones audiendas allicere, tantum, ut nostram scholam vastam et omnibus exosam reddant. Quinimo et potiores materias theologicas in suo private collegio, in universitate vero minus necessarias praelegere ut scilicet studiosi theologiae suorum studiorum cursum non in universitate, sed apud ipsos Jesuitas absolvant. Itaque universitatem humilime rogare, ne sua majestas patiatur, hoc antiquissimum archigymnasium a Jesuitis everti, sed ipsos ex universitate amoveat, theologicis lectionibus alios professores theologos praeficiat. Neve sua majestas permittat Jesuitis in ipsorum privati collegii schola profiteri lectiones et autores soli publico et universali studio concessas, et ne posthac Jesuitae suos privatos discipulos honorum gradibus in nostro universali studio ornent. Haec autem omnia ut quam commodissime sacrae caesareae majestati exponerentur, censuit facultas, rogandum clarissimum virum dominum D. Melchiorem Hofmairium, ut is universitatis nomine scriptum concipiat et verba coram imperatore personaliter faciat. Amplius quoque facultas per commemoratum vicedecanum deliberandos proposuit in universali congregatione articulos sequentes.
Jesuitas in universitate inscriptos absolvendos a juramento praestito, quandoquidem universitati non obediunt, ne, dum universitati cum Jesuitis aliquid commune est, ipsi posthac priores turbas iterum moveant.
Inquisitionem etiam debere fieri de omnium stipendiorum tam novorum quam veterum fundatio [fol. 198r] nibus et superintendentibus, ut diligenter serventur ordinationes fundatorum. Item posthac nonnisi habiles et idoneos ad audiendas lectiones publicas nostrorum professorum in universitate adolescentes in stipendia bursarum recipiendos esse. Fieri quoque debere inquisitionem professorum universitatis et si qui non idonei inventi fuerint, eos submovendos et subrogandos peritiores et magis idoneos, ne Jesuitae habeant, quod nobis obtrectare possint.
Praesentationem professorum trium superiorum facultatum posthac per ipsas facultates fieri debere, artium vero professores per omnes philosophicarum lectionum professores praesentari debere, quia hoc modo melius judicium ferri possit de singulis ad hanc vel illam lectionem idoneis vel non idoneis seu non qualificatis personis.
Consultum etiam et e re professorum fore, ut posthac rationes redituum universitatis penes ipsos sint, quandoquidem et reditus ipsis professoribus ab archiducibus Austriae fundatoribus universitatis donati sint. Contributiones etiam ex Stiria, Carinthia et Carniola aliquandiu neglectas, esse repetendas.
Haec cum vicedecano audita essent et reliquae facultates per suos decanos vota dedissent, conclusum fuit per omnes facultates, ut domino D. Hofmairio demandaretur scriptum concipiendum et ex qualibet facultate duo ipsi Hofmairio adjungerentur, qui eum adjuvarent in concipiendo scripto et antequam imperatoriae majestati offerretur pro emendatione in praesentia omnium professorum universitatis in consistorio perlegerentur.
Delegit autem facultas medica ex suo gremio D. Aicholzium et D. Lingelium, qui cum reliquarum facultatum deputatis D. Hofmairum adjuvarunt scriptumque conceperunt, coram consistorio et professoribus praelegerunt et emendatum imperatori obtulerunt. Tenor autem scripti talis erat:435
Ad Sacratissimam Caesaream Majestatem et Dominum Dominum nostrum Clementissimum humillima supplicatio Universalis Congregationis Universitatis Viennensis.
Augustissime Invictissimeque Caesar, Domine Domine Clementissimae.
Quod sacratissimae Vestrae Caesareae Majestati et precibus hisce nostris, hoc maxime tempore [fol. 198v] oneri forte simus, non religio ab adversariis praetensa, non otium, non ullius odium, non amor discordiarum sed rei magnitudo et ingruentis mali necessitas causa sunt.
Constat et testantur hoc ipsum tot magnificentissima vere caesarea, quibus hoc archigymnasium ornatum est, privilegia et spectatissima munificentia, quam summe liberaliter idipsum primitus, ab antiquissimis temporibus dum scholae publicae per Germaniam nulla esset memoria, clementissime, maximis sumptibus per antecessores Majestatis Vestrae Caesareae, Romanos Imperatores, Reges et Archiduces Austriae dominos, dominos nostros clementissimos et fundatum et conservatum sit nec minori clementiae per Vestram Caesaream Majestatem nunc quoque conservetur et subinde novis privilegiis et gratiis augeatur, id totum eo, quod auctius et in dies magis florens hoc Vestra Caesarea Majestas per inferiores Austriacas ditiones unicum, per totam Germaniam vetustissimum archigymnasium, seminarium utriusque reipublicae conspici potest. Quod vero haec inciderint tempora, quibus literarum studia minoris quam debeat fiant, labescentemque scholam hanc contueri cogamur, dolemus, uti par est plurimum non casum emporii hujus virtutum et studiorum quondam florentissimi solum sed ea maxime, quae hunc e vestigio sine omni dubio secutura sunt. Id mali utcunque verum vicissitudini per nos daretur, eo vero dolor ipsumque periculum augetur, quod hactenus in gremio nostro eos aluerimus, qui variis modis insidiando nostris privilegiis interitum, quantum quidem possunt et quaerunt et promovent.
Superioribus annis pientissimae memoriae Imperator Divus Ferdinandus dominus noster clementissimus dominos de societate Jesu substituit [fol. 199r] duabus lectionibus theologicis, donec eis per suam Caesaream Majestatem etc. alii theologi praeficerentur.436 Quo factum est, ut in facultatem, consistoria et alia universitatis munera, non sine quorundam, qui quo res perrectura erat, facile intelligerent, contradictione reciperentur.
A quo tempore eam in rem suam pro viribus dederunt operam, qua possent ratione archigymnasium hoc Majestatis Vestrae Caesareae vetustissimum, ex quo, quos nunc contuetur Vestra Majestas Caesarea nos omnes et plures alii non inutiles viri et nati et crevimus, ita sensim atteratur, ut aliquando eo potiri et dominatum ipsi de societate, uti non obscure agunt et non dissimilibus artibus, Dillingae et Ingolstadii pro sua sententia, Friburgi Briscoie vero, Treviris, Coloniae, Lovanii et Parisiis non utique faeliciter, uti accepimus a fide dignis, usi sunt, obtinere possent, quae fortuna quam acerba nobis hinc natis sit, facile quisque aestimare potest. Sed eo acerbior, quod illi suarum artium eos non assertores sed et adjutores habent, qui juramento huic scholasticae saluti sunt astricti et ut aperte Vestra Caesarea Majestas veriti, parum possunt, tamen nullam occasionem negligunt, qua vel turbari vel vilescere tam apud exteros quam nostros, si non in totum everti schola possit.
Calumniantur nostros non saltem professores, quos tamen ipsi partim promoverunt sed et in universum omnia quarumcunque facultatum omnisque aetatis praeclarissima ingenia praeferunt illis suos triviales discipulos promissis item splendidorum titulorum pollicitationibus aliisque mirificis technis, qua in re emissarios non negligunt, incautam juventutem ad se ut pelliciant, quorum animis occupatis elevant, ut dictum nostrorum apud suos authoritatem, eruditionem et existimationem, sua e contra suis inculcant.
Quo facto res eo redacta est, ut nostri non solum suis auditoribus exuantur, verum etiam pueri [fol. 199v] praeceptoribus suis obtrectare non verecundentur, imo reverentia debita etiam magistratus scholasticos non dignentur et interpellati domini de societate factum suorum probant. Quae res eo progressa, ut et stipendiarios universitatis, in contuberniis nostris enutritos hac persuasione occuparint, qui nuper admoniti reclamitant, se nihili facere scholam hanc publicam, pluris collegium societatis esse, in quo easdem, quas in universitate consequi possent dignitates, adeo ut ex omnibus stipendiatis, qui ex fundationum tenore alendi sunt ad 16. solum in gymnasio Vestrae Caesareae Majestatis audiant publicas lectiones, reliquorum partem majorem ita occuparunt, ut difficile sit, eos retrahi posse, paedagogos civium ad altiora aspirantes, publicas lectiones audituros, suis patronis infestos reddunt et iis plane exuunt, adeo ut inopia pressi, cogantur aut hinc discedere aut suas in collegio privato societatis, nostris neglectis audire. Qua re fit, ut nostrorum auditoria non quaerantur et plane desolata relinquantur. Quo ista alio respiciunt, quam ut tandem clamitare possint, ut alibi idem egerunt, sumptus in alenda ista schola publica frustra fieri, se minoris plus fructuum facturos et jure quodam sibi dari istius scholae dominatum.
Haec ut obtinere possint commodius, contra statuta et ab antiquissimo tempore receptum usum profitentur easdem lectiones, quas Vestrae Caesareae Majestatis nova caesarea reformatio in archigymnasio publice profiteri clementissime statuit. Deinde non easdem solum lectiones, sed omnino iisdem horis, quae duo nunquam audita, nedum hic admissa fuerunt, in suis lecturis publicis hujus scholae [fol. 200r] quibus (ut dictum est) ad tempus sunt substituti, materias legunt vulgatiores vilioresque praegnantiores in suo collegio et illas ea negligentia et ita imperfectas, quo multitudinem auditorum in suo collegio, in gymnasio vero solitudinem retinere et augere possint. Reditus scholae, quos possunt ad se trahunt. Sic accepimus, factum esse in Stiria, Carinthia et Carniola ubi contributiones praelatorum scholae huic clementer datas et ad summam 225 florenorum annuatim solvendorum437 ascendunt, domini de societate inibi in Stiria, aliud potentes indirectim impetrarunt. De contuberniis stipendiatorum, quibus ipsi praesunt idem fit, quae omnia eo instituta sunt, ut aliquando tandem schola ista corruat, ut si totam et florentem ipsi obtinere nequeant, saltem frusta et reliquias occupare possint.
Cum ista, quae hucusque narrata vera et manifesta sint, scholaque ista, non nostra sed Vestrae Caesareae Majestatis et horum antecessorum, Imperatorum, Regum et Archiducum Austriae dominorum nostrorum clementissimorum propria, officii et fidei nostrae esse credidimus, haec Caesareae Majestati Vestrae humillime deferre et submississime orare, quo huic ingruenti periculo clementissime subvenire non dedignetur, neque patiatur, hoc principum Austriae antiquissimum ornamentum tam misere subverti, quod futurum esset, si dominis de societate interdictum fuerit, ne publicam et universalem scholam ipsi aperiant, neve gradus in suo collegio, qui in universalibus gymnasiis solum conferendi, conferant. Secundo non has lectiones et authores in suo privato collegio legant, quas [fol. 200v] praelegi jubet nova caesarea Vestrae Caesareae Majestatis reformatio. Tertio minus iisdem horis legant. Quarto abstineant ab ablactatione auditorum et contumelia nostrorum. Quinto, ut nullus in hac Vestrae Majestatis Caesareae schola ad facultatem vel alia privata vel publica munera recipiatur, nisi in publico et approbato aliquo universali gymnasio sit promotus. Et cum ad eas professiones, quibus hucusque domini de societate praefuerunt, ad tempus, quo de aliis prospicere Vestra Caesarea Majestas clementissime poterit, saltem sint recepti, oramus devotissime, quo iis praeficiantur alii, non minus quam ipsi de societate catholici professores, in publicis tamen scholis promoti, ne quis dominis de societate sicuti per totam Italiam, imo Romae et Galliam, ita in hoc archigymnasio in publica universali schola promoti et jurisdictioni nostrae scholasticae plene subjecti, porro sit locus.
Haec si fient, poterunt domini de societate suo privato collegio, sicuti in Italia, Romae, Bononiae et per universa literarum emporia non sine magnis rationibus fit, esse contenti. Aberit et illud, ne duae universitates in una, non provincia sed civitate sint. Quod si humillimis nostris ut speramus precibus obtinuerimus, quies et salus recuperata forent scholae, nos in posterum frui, Vestra vero Caesarea Majestas et posteri domini nostri clementissimi in aeternum ornari poterunt hoc celeberrimo archigymnasio. Nos vero precabimur Deum omnipotentem et misericordem, quo hanc inclytissimam domum Austriacam in aeternum regat conservet et ornet, Vestrae Caesareae Majestati nos, scholamque hanc sub alas Vestrae Caesareae Majestatis Caesareae clementiae humillime commendantes.
Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae obedientissimi.438
Rector consistorium et tota schola Viennensis. [fol. 201r]439
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.461, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.461/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success