Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[29. Mai 1573] Dum haec ita agerentur vigesimo nono Mai famulus pedelli vicedecanum ex mandato rectoris ad consistorium sequentis diei vocavit, cui ipse respondit, mirari se, quod non me ipsum decanum nostrae facultatis ad consistorium vocet. Ad quae famulus respondit, se jam mecum fuisse et me ipsum ad eum tanquam vicedecanum misisse, ut meo nomine interesset consistorio. Iterum respondit, sibi grave et molestum existere, quod solus omnes labores ferre debeat, me decanummet posse hoc praestare, se tamen daturum operam, ut possit venire.
Vespere ejusdem diei circa horam quartam iterum ad vicedecanum venit praetactus famulus pedelli dicens: Dominum rectorem ipsi precari felicem vesperum et una significare, non opus esse, ipsum venire in consistorium, debere domi manere, itaque famulum interrogavit, an egomet decanus venturus sim in consistorium, siquidem sibi ex rectoris mandato sit emanendum. Respondit se nescire. Hoc facto sequenti mane accessit me vicedecanus et interrogavit, an in propria persona consistorio interfuturus sim, se gavisurum si fecero. At nego negabam et addebam, me illo tempore usurum thermis et propterea quoque me hesterno die pedelli famulum ad ipsum relegasse rogatum, ut meo nomine tanquam vicedecanus consistorio interesse velit. Praeterea me ipsum substituisse in meum locum per totum illud tempus, quo usurus essem thermis et hoc me etiam nunc facere. Ideoque ipsum nunc et posthac debere meas vices in consistorio gerere. [fol. 201v]
Quo audito accessit vicedecanus dominum rectorem et indicavit ipsi, quae praeterita die sibi cum famulo pedelli acciderint et simul interrogavit, cur haec facta essent, an propter suam personam vel propter ipsam facultatem. Respondit, se hesterno die pedellum aut ipsius famulum ad ipsum non misisse sed bene ante plures dies, cum memoriale scriptum, quod in universali congregatione habebat, ab ipso postularet. Verum pedellum sibi hoc responsi attulisse, quod noluerit ipsi mittere. Hoc vero se heri mandasse pedello, ut ad me decanum facultatis medicae eat, mihique indicet, ut egomet decanus in consistorium veniam. Si autem propter adversam valetudinem aut aliam causam venire nequeam, tunc nec substitutum etiam quemquam mittere debeam. Iterum interrogavit dominum rectorem vicedecanus, cur haec ita fiant et cum nostrae facultatis decanus personaliter ad consistorium venire non possit, quare non audeat, alium in suum locum substituere, cumque se per totum tempus suarum thermarum substituerit, an non liceat sibi, consistorio meo nomine interesse. Item an non liceat nostrae facultati, suum vicedecanum in consistorio habere, quando decanus ipse propter legitimas causas comparere non possit. Ad haec conclusive respondit rector, veniat ad consistorium ipsemet decanus et haec gravamina proponat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.462, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.462/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success