Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. Mai 1573] Super his 30. Maii in vicedecani aedibus congregata facultas medica conclusit, ipsum non obstantibus iis, quae antea acta erant, debere hac eadem die ad consistorium ire et suum id est vicedecani locum occupare et dissimulare, quae rector ipsi ante dixerat. [fol. 202r] Si vero contingeret, ipsum arceri et excludi ex consistorio, debeat interrogare, an res deliberanda, cui interesse non debeat, concernat suam personam, an vero officium aut facultatem. Si suam personam ut privati hominis, debeat discedere, tamen reliquis consultationibus interesse; si officium aut facultatem, debeat protestari de non pleno et integro consistorio et facultatem habituram irrita, quaecunque in hoc consistorio fuerint conclusa.
Itaque ingressus consistorium consedit et decani facultatis nostrae locum occupavit. Illico ipsum rector ex consistorio discedere jussit et dixit, esse deliberandum de quibusdam, quibus minime possit interesse. Interrogavit statim, an res illa concernat suam privatam personam, an vero officium vel facultatem. Diu non volebat quicquam affirmare, sed severius institit, ut exiret et se ipsi hoc sui officii nomine imperare. Cum vero recusaret abire, nisi sciret quem concerneret negocium, dixit tandem his verbis: Tuam personam concernit domine doctor. Lubens ergo discessit et dixit: Bene nunc est, quod audio meam personam, non autem officium aut facultatem meam concernere.
Ex post longam moram iterum introvocatus in consistorium fuit, tunc rector in haec verba prorupit: Domine doctor, venerabile consistorium significat tibi, quod ex consistorio omnino discedere debeas, quia tibi in ipso esse non permittitur.
Ipse iterum interrogavit, quapropter hoc fiat, cum non privatae sed publicae personae et publici officii nomine adsit ut vicedecanus repraesentans facultatem medicam. Iterum respondit rector, se nec teneri nec velle revelare, sufficere illi, quod sciat, consistorium se non ferre velle in suo consessu. [fol. 202v]
Ad haec postea protestatus est de verbis, quae in primo ingressu rector protulerat, videlicet quod negotium, ex cujus deliberatione fuit exclusus, concernat suam personam, non dixit officium vel facultatem. Haec hactenus.
Et post facto tamen et finito consistorio percepit, se ideo exclusum fuisse, quod vicedecanum aut substitutum ex nostra facultate nullum ferre voluerint, de qua re informationem dare poterunt domini doctores, Michael Spitaller et Benjamin Löbschütz, qui in illo consistorio sederunt.440
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.463, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.463/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success