Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. April 1574] XX. Aprilis mittebam per pedellum schedam litera A. in actis reservatam ad doctores facultatis nostrae, in qua ex instantia praefati xenodochii civium Viennensium444 ipsos rogavi, ut unus atque alter ad hospitalis visitationem pauperum mendicantium, quae instituta fuerat circa 12. horam ejusdem diei, venire dignaretur. Comparebant D. D. Joannes Aicholtz, Andreas Dadius, Benjamin Lobschütz et ego Diomedes Cornarius.
Eodem die accipiebam literas commendatitias magnifici viri caesareae majestatis consiliarii et cancellarii domini Josephi Zopls J. U. Dris etc., quibus apud facultatem medicam pro examine Hans Metzlers Stainschneiders und Bürger zu Landtshuet instabat, adductus supplicatione Germanica jam nominati Metzlers in actis reposita, quod examen ipsi ab antecessore meo juxta facultatis nostrae conclusionem, quae habetur actorum libri pag. 2. denegatum fuerat.
Itaque statim post D. D. Reisacheri sepulturam transmittebam schedam B. signatam ad dominos doctores facultatis cum inclusa petitione Hans Metzlers cumque literis commendatitiis D. D. Zopl's cancellarii, a quibus responsum accipiebam, chirurgum jam denominatum ad examen benigne admittendum esse, quod fiebat 23 die Aprilis445 per D. D. Joannem Aicholtz, Georgium Walther, Benjamin Lobschütz et me Diomedem Cornarium. Examinabatur autem in cura sectionis calculorum vesicae, herniarum, [fol. 209v] suffusionum oculorum, hasenscharten, leich ober gewechs. Approbatur et admittebatur. Juramentum chirurgorum praestabat. Pro examine, ut hactenus observatum fuit, facultati 3 flor. Rhen. numerabat, deinde a me sui examinis testimonium Germanicum petebat, quod ipsi tradebam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.476, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.476/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success