Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Mai 1574] Hoc decretum VIII Maji mihi praesentatum, misi per pedellum inclusum schedae litera D. signatae ad doctores collegii medici, qui unanimiter per pedellum oretenus responderunt, quod ad diem Martis sequentem proxime apud me convenire et de sacri regiminis decreto consultare vellent, quis in magistrum sanitatis eligendus esset. Quo die scilicet 11. Maji apud me convenerunt ac concluserunt regimini denominandos esse quosdam Italos doctores hic practicantes per scriptum Germanicum, quod in ladula habetur litera F. signatum.448
Deinde in hac congregatione proposui dmnis doctoribus secundam [fol. 210r] caesareae majestatis resolutionem super negotio Jesuitarum contra universitatem Viennensem, quam non inscribi dumtaxat in librum actorum sed etiam copias in ladula seorsim reservandas esse, conclusit facultas. Resolutio sic habet:449
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.478, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.478/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success