useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.480
Signature: 1.4.480
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Mai 1574
Sitzung vom 27. Mai 1574  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [27. Mai 1574] In tertia congregatione, quae habebatur XXVII die Maji praelegebat D. D. Lingl amplius acta vicedecanatus sui loco D. D. Pauli Weidner's, quae similiter ut priora singulis de facultate nostra doctoribus placebant, ut inscriberentur.

    Deinde Joannes Eberstorffer pharmacopola et civis Viennensis vocatus per pedellum, coram facultate medica comparebat, qui non tantum oretenus se dominis doctoribus medicae facultatis debitam reverentiam exhibiturum et obedientiam praestiturum promittebat, sed etiam ad decani et reliquorum facultatis doctorum manus, quantum ejus fieri posset, praelectis tribus articulis, qui aliis quoque pharmacopolis praelegi soliti sunt, satisfacere velle coram jurabat.

    Et quia senatus Viennensis duos ex senatoribus visitatores contra imperatoris Ferdinandi ordinationem apotecariorum Germanicam elegerat, decrevit facultas, ut per scriptum de hac re dominum N. Springer admonerem, quod per me factum est.

    Conclusit quoque facultas in hac congregatione, ut per supplicem libellum apud excelsum regimen pro expeditione nostri scripti in causa Viennensium adversus apotecarios instarem, simul etiam novi dispensatorii in reipublicae usum a facultate conscripti, mentionem facerem quod factum, sed responsum adhuc nullum datum est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.