Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. August 1575] Augusti 11. allata D. Cornarii supplicatio cum decreto consistorii de delendis quibusdam vocibus ipsi displicentibus insertis decanatui D. Spitaller. Super quibus responsum conceptum dominis doctoribus transmissum, sequenti die ab eisdem adprobatum, 16. in consistorio rectori facultatis nomine oblatum fuit, pernegans quidquam in D. Cornarii ignominiam, praeterquam historiae series postulabat actis adscriptum. Consistorium vero instante D. Cornario utrique parti audientiam publicam proximo conventu denunciavit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.529, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.529/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success