Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. Oktober 1562] 3. Octobris collatio scripturarum inter facultatem et D. Ladislaum apud notarium fieri debebat. (Nam ultimum consistorii decretum confirmabat priora bina decreta sub duplici pena et ideo facultas per me apud m. d. rectorem statim interposuerat appellationem ad exc. regimen.)
Verum D. Ladislaus et suus advocatus D. Aigmar102 istam collationem ad finem non deduxerunt. Re igitur quasi infecta discessi cum Doctore Spitaller et D. Tamero dispositis tamen et collatis ordine singulis utriusque partis concurrentibus libellis simulque ligatis apud notarium reliquimus.
Demum vero interjecto parvo temporis intervallo rector et venerabile consistorium dederunt nobis apostolos refutatorios, quemadmodum sequens dominus decanus novit et reliqua postmodum expetivit, ut ex ipsius actis patebit. [fol. 34r]
[1562/ 1563]
Decanatus D. Michaelis Spitaler.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.56, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.56/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success