Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Oktober 1562] Die 13. Octobris in festo Colomani post electionem m. d. rectoris D. Georgii Waltheri electus est in decanum inclytae facultatis medicae clarissimus D. D. Spitaller, cui paulo post omnia ad hoc officium spectantia per pedellum ut acceperam tradidi.
Accepta: Accepi a clarissimo viro D. D. Cornace decano praecedente flor. 5, sol. 3, num. 16. A tribus. Chirurgis flor. 9, sol. 6.
Exposita: Pro pane et vino in congregationibus et pro duobus decretis a notario acceptis exposui summatim flor. 1, sol. 0, num. 14.
Pedello Mathiae dedi pro suo salario more consueto 1 talerum sunt flor. 1, sol. 1, num. 10. [fol. 34v]
Restant facultati flor. 12, sol, 1, num. 23. quod residuum sequenti domino decano tradidi et subcripsit huic rationi meae.103
Decanatu II de Michaelis Spitaller.
Anno repertae salutis humani generis per Christum Ihesum Dominum nostrum, MDLXII in die Divi Colmani martiris ego Michael Spitaller Austriacus Gmundtnensis artium et medicinae doctor communi consensu et voto d. doctorum inclyti collegii medicorum studii Viennensis electus sum in decanum praefate facultatis.
Primo accepi a clarissimo viro Domino D. Heliae Anhartn florenos duodecim, solidum unum, vigintitres numos.
Secundo ladulam cum sigillo, actis et privilegiis, item statutorum, cui per me primum inserta et inscripta sunt: Ferdinandi I. Romanorum Imperatoris Caesaris semper Augus: Inter archigymnasium et civium Vienensium declaratio una cum nova reformatione hujus gymnasii.
Tertio sceptrum argenteum fractum cum una rosa deficiente.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.57, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.57/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success