Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[23. Juli 1563] Congregatio septima die Julii 23. In hac congregatione comparuit Magr. Laurentius Cimerius, qui absoluta jam sua disputatione die 9. Julii me decano praeside ad examen pro gradu baccalaureatus in medicina petiit, ad quod quidem admissus talem se respondendo gessit, quod a tota facultate hoc titulo dignus censeretur. Pro more igitur et consuetudine facultatis a me tamquam decano gradus ille praedicto magistro collatus est.
Numeravit facultati 10 sol., examinatoribus tum praesentibus D. Doctori Lazio, Spitaller, Haustain, Weidnero, Aicholzio et mihi decano 22 solidos, qui inter praesentes sunt distributi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.75, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.75/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success