Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. August 1563] Der facultet Medicorum zue zustelen und zu bevelhen, das sie dennen zuvor in disn sachen an sie ergangnen Decreten bei Straff 30 ducaten, welche gewislich exigiert solle werden inner 14 tagen gantzlich nachkhüme, 7. Augusti Nr. 1.114
De hoc negotio conclusum est a facultate, ut consistorium rursum aliquo scripto informetur, culpam nimirum, quare consistorii decretis non satisfactum sit omnino ab ipsa facultate, non esse facultatis, sed quod acta illa remissa et emendata a vidua et haeredibus D. Heliae Anhart vel Doctore Tannero, qui viduam eam duxerat uxorem115 propter obsignationem factam non poterat habere. Ut autem huic aliisque consistorii decretis satisfiat, petere facultatem, ut, consistorium haeredibus D. Anhart vel D. Tannero116 injungat, ut eadem acta facultatis praesententur. Id quod tandem factum est, informationes nimirum et excusatione nostra consistorio praesentata.
Ad ea quae alias in supplicatione D. Ladislai continebantur et in facultatis informatione refutabantur a venerabili consistorio nil actum est, sed omnia sopita et sepulta. - Acta tandem D. Aicholzii una cum D. Andreae Dadii actis per quendam studiosum inscribi curavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.77, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.77/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success