Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[31. Jänner 1584] 31. Januarii examinabatur apud me Martin Gritzmacher von Mansfelt, balneator futurus am alten Rosmarck per D. Perger, Preterschnegger, Spitaler, Cornarium. Sed quia nec legere nec scribere norat, hac vice non admissus est. Ea de causa dominos seniores collegii medici per scriptum informabam, qui unanimiter, ut speciale exemplum, praesertim quia valde apposite, respondisset eum admittendum esse, concluserunt, quamvis simile exemplum extet in libro hoc 247a. sub decanatu D. Andreae Dadii. Itaque sequenti die denuo vocati ad me redibant hesterni examinatores, in quorum praesentia mihi jurabat dictus, balneator admittebaturque, solvebat 3 flor. Composuit emplastrum triapharmacum et unguentum fuscum. Dedi ipsi testimonium usitatum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.756, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.756/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success