Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. August 1563] Congregatio nona. Die 17. Augusti Magr.117 Laurentius Cimmerius pro gradu licentiae examinatur118 et dignus unanimi dortorum consensu judicatur, ut vicecancellario hoc nomine119 commendetur eique gradus licentiae et doctoratus conferatur.
Numeravit examinatoribus 12 flor. facultati 3, pedellis 2. [fol. 41r]
In eadem congregatione interrogatus D. Plancus vicecancellarius, (quemadmodum in praecedenti congregatione conclusum) an plenam habeat potestatem vicecancellariatus a cancellario universitatis sibi datam, an vero saltem ratione Cimerii, cujus quidem gratia (ut antea dictum) potissimum in vicecancellarium erat constitutus.120 Respondens D. Plancus, sibi in omnibus et universaliter etiam in reliquis si quae forent, doctorandis admittendis hoc officii demandatum esse. Quo quidem responso accepto facultas inclyta supervacaneum fore duxit, cancellario tunc absenti de negotio Magri Neuman amplius scribere. Sed cum D. Plancus hoc oneris in se velit suscipere, praedictum Magrum Neumann certo quodam die illi praesentandum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.78, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.78/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success